Sir 3

. Dei, Quia ex ipsa sunt omnia. Qui diligit ea, quae fecit, et ut in eo maneant, quo facta sunt, cujus judicium, qui audierit, et praecepta ejus fecerit, salvus erit: cujus mandatum est, ut etiam patri temporali, et matri reverentia exhibeatur; unde: Deut. 5., etc.; unde sequitur: Cui Deum honorem constituit, non debet a filiis inhonorari: quia Deus judicio suo exquiret qualiter praeceptum suum servetur. . Qui scilicet mandata servat, et abstinet a peccatis, et tamen pro excessoribus orare non desinit, quia scit misericordem judicem omni tempore preces exaudire. . RAB. In sobole vel in discipulis, etc., usque ad honorare parentes primum mandatum est in promissione. . non in vulva scilicet unde ostenditur, et spiritualis pater maxime dignus honore; unde Paulus: I Cor. 4.. Et alibi: I Tim. 5.. . etc. RAB. Benedixerunt patriarchae filiis, etc., usque ad illusores saevissime laniaverunt. . Scilicet quae peccatum delet. Hostia enim quae pro peccato, peccatum vocatur. Qui autem parentibus, vel caeteris pauperibus miseretur, justitiae praemium recipiet a peccatis absolutus. Matth. 5., etc. Et alibi: Prov. 19.. Hinc Daniel ad Nabuchodonosor: Dan. 4., si forsitan ignoscat Deus delictis tuis. Hinc Dominus ait: Luc. 11.. . Mansuetudo et humilitas gratiam, superbia et furor pariunt ruinam; unde: Matth. 11., etc. Et alibi: Luc. 14., etc. . etc. RAB. Docuit superius mansuetudinem, etc., usque ad sufficit homini ea pie cogitare, et opere implere, quae praecepit Deus. . etc. RAB. Id est, ne scruteris supervacue, etc., usque ad disputantes in errores incidunt, et a veritate recedunt. . Quia Rom. 2.. Quod non curat, nec studet vitare, et quod ea diligit, quae ducunt ad interitum, ut haereses et profanae novitates; unde sequitur: etc. . .
Copyright information for VulgGlossa